- DAMASIPPUS
- I.DAMASIPPUSDux in exercitu Philippi Macedonis luxuriosus, et ideo ab eo finibus regni proscriptus. vide Aeropus.II.DAMASIPPUSalio nomine Lucinius Senator, Iubam Regem victorem Uticam ingredientem comitatus. Caes. l. 2. de Bello civil. sub finem. Postea in eadem Africa cum Scipione periit.III.DAMASIPPUShistrio, cuius meminit Iuven. l. 111. Sat. 8. v. 185. et 186.Consumptis opibus vocem, Damasippe, locastiSipario, clamosum ageres ut Phosma Catulli,IV.DAMASIPPUSsignorum et vasorum antiquorum mercator, apud Horat. Serm. l. 2. sat. 3. v. 64.Insanit veteres statuas Damasippus emendo.Ubi Lambinus eundem esse suspicatur, de quo Cic. epist. l. 7. ep. 24. ad M. Fab. Gall. qui mandato Ciceronis quaedam ei signa emerat, haud illi grata, Bacchas nempe, et Martis signum. Verba eius apponam, Sed tamen, si ista mihi sint habenda, certiorem velim me facias, ubi sint, quando arcessantur, quo genere vecturae, si enim Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum, vel cum iactura reperiemus. Nic. Lloydius.V.DAMASIPPUSvir ignobilis apud Rom. qui nobilissimos cives, qui partibus Syllanis faverant, inter victimas tamquam belluas enecavit, nec non Arvinae Tribuni Plebis truncum in sublime elalatum per ora vulgi deferri iussit, tandem a victore Sylla obtruncatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.